monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 215, 5
O Saule, lupe rapax, comedisti: exspecta paululum, et digeres. Dicam plane, elisus est filius perditionis; et erectus est vas electionis Nam si sanctus Stephanus sic non orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet. Sed ideo erectus est Paulus; quia in terra inclinatus exauditus est sanctus Stephanus. Ergo quod fecit Saulus, patietur Paulus; quod fecit persecutor, patietur praedicator; quod fecit lupus, patietur agnus: sic enim est in tali homine vindicandum. Discat pati quod faciebat, sentiat et ipse quod aliis inferebat. Dicitur Ananiae a Domino Iesu Christo. Vade ad eum, et signa eum charactere meo; multa enim patietur pro nomine meo . Abiit Ananias, baptizavit Saulum, et fecit Paulum: baptizavit lupum, et fecit agnum; baptizavit persecutorem, et fecit praedicatorem. Coepimus habere praedicatorem, quem sanctus Stephanus habuit lapidatorem. Sic ergo exanditus est sanctus Stephanus, ut eius orationibus deteretur peccatum quod commiserat Saulus. Commendemus ergo nos orationibus eius. Multo magis enim nunc exaudietur pro veneratoribus suis, qui sic exauditus est tunc pro lapidatoribus suis.